Gaudeamus igitur

Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus. Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem, Nos habebit humus. Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos, Transite ad inferos, Hos si vis videre. Vita nostra brevis est, Brevi finietur. Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur. Vivat academia, Vivant professores! Vivat membrum quodlibet, Vivant membra quaelibet, Semper sint in flore! Vivant omnes virgines, Faciles, formosae! Vivant et mulieres Tenerae, amabiles, Bonae, laboriosae! Vivat et res publica Et qui illam regit! Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Quae nos hic protegit! Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat diabolus, Quivis antiburschius, Atque irrisores.

Lähetä e-korttina

Mihin tämä värssy sopii?

Tämä ylioppilas värssy sopii onnittelukorttiin, puheeseen tai viestiin. Voit käyttää sitä vapaasti ja muokata tilanteeseen sopivaksi.

Kopioi teksti painikkeella tai lähetä värssy suoraan sähköisenä korttina — teksti siirtyy valmiiksi korttipohjaan.